MOZARAMBICUS

MOZARAMBICUS
MOZARAMBICUS
in Hispania, dicitur Ritus sacer, qui alias Gothicus in nonnullis ibi Ecclesiis viget, ab Ifidoro Hispalensi Archiepiscopo ut habet Dominic. Macer, institutus, et a Concilio Totelano IV. universae Hispaniae commendatus. Quem cum multis erroribus, per introductionem dominantium Barbarorum, depravatum iudicaret Gregorius VII, regnante Alphonsô VI. maximâ parte sublatus est, ut ex Ep. 64. et 83. l. 1. huius Pontificis ad eundem Regem datis videre est. Tandem, tempore Francisci Ximenii Toletani itidem Archiepiscopi, Missale ac Breviarium, ad normam
Romanam revocata, Lathinis characteribus impressa et aliquot Sacerdotes, ut officiô sacrô iuxta Mozarabicum ritum defungerentur, instituti sunt: quod hodieque in quinque Toletanae dioecefeos parochialibus Ecclesiis observatur, ut et in Gapella, ab eodem Praesule erecta; nec non in Capella Doctoris Talabricensis Salmanticensis dioeceseos. In hac autem Liturgia, panis Eucharisticus in novem partes dividitur, in memoriam totidem praecipuorum vitae Christi mysteriorum, quae sunt, Corporatio, Nativitas, Circumcisio, Apparitio, Passio, Mors, Resurrectio, Gloria et Regnum: quae nomina cuilibet hostiae particulae sigillatim attribuunt: Cum Latini in 3. partes hostiam frangant, uti videre est, apud Dominicum Macrum in voce Hostia. In eodem officio Invitatorium, seu antiphona, quae replicatur ad Psalmum, Venite exsultemus, quâ populus ad adorandum Deum in vitatur, dicitur Sonus, Idem in voce Invitatorium. Dictus est vero ritus hic Mozarabicus, aliis Mixtarabicus, quod Christiani tunc Arabibus seu Agarenis permixti erant; cum ante horum adventum Gothicus, uti dictum, appellaretur. Vide supra in Mixtarabes, uti de Trisagio eorum infra in hac voce.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”